monumenta.ch > Isidorus > 19
Isidorus, De Natura Rerum, XVIII. De lumine lunae. <<<     >>> XX. De eclipsi solis.

CAPUT XIX. De lunae cursu. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XIX.---N. 1. Lunam per alios ortus . . . potius quam stare. Verba sunt Hygini omnia, licet non continenter apud eum legantur.

Ibid. Terris autem vicina luna . . . percurrit. Verba sunt Interpretis Arati, numero dierum lunae tantum mutato.

]
Lunam per alios ortus et occasus, Hyginus ait, necesse est moveri, non stare, idque facilius quam de solis luce intelligitur. Quia cum a sole accipiat lumen, et ita nobis lucere videatur, non est dubium eam moveri potius quam stare. Terris autem vicina luna breviori orbe convertitur, et iter quod sol in diebus CCCLXV peragit, ista per triginta dies percurrit. Unde et antiqui menses in lunae, annos autem in solis cursu posuerunt.
2 [

2. Itaque luna per tricenos . . . celebrato. Verba sunt Ambrosii lib. IV, cap. 5.

Ibid. Echinus, ostreaeque, etc. Dracontius, loc. cit.: Crescat et inclusum capite genus omne cerebri, Et minuantur aquae, luna minuente, liquentes. Plura de his dixi in nota. AREV.

]
Itaque luna per tricenos dies duodenis vicibus cursum perficiens, consummat annum secundum Hebraeos, aliquibus diebus adiectis; secundum Romanos, bissexto semel in quadriennio unius diei adiectione celebrato. Cuius etiam augmentis decrementisque, mira quadam Providentiae arte, omne quod gignitur, alitur atque crescit. Nam et defectui eius compatiuntur elementa, et processu eius quae fuerint exinanita cumulantur, ut animantium cerebrum maritimorum, siquidem echinus ostreaeque in augmento lunae pleniores reperiri feruntur.